- PLAUTIUS
- I.PLAUTIUSPoeta Comicus, cuius Comoediae quod inscriptae essent PLAUTI, pro Plautinis pleraeque habitae sunt, quum Plautianae essent. A. Gellius, l. 3. c. 3. In eodem libro Varronis id quoque scriptum est, Plautium fuisse quendam Comoediarum Scriptorem, cuius quoniam fabulae Plauti inscriptae forent, acceptas quasi Plautinas, quum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. Sic Caeli pro Caelii etiam in prosa Veteres scripserunt, unde cum Caelius quidam Mantuanus, consumptis opibus ac praediis divenditis, solum sepulturae locum tribus ulnis latum excepisset, data Virgilio est occasio ludendi in ambiguo vocis Caeli eo aenigmata, quo crucem Grammaticis se fixisse professus est, etc.II.PLAUTIUSRomanus quidam, quum ob uxoris obitum dolore incredibili torqueretur, mortemque appeteret, in rogum se coniecit, quem rogatum, calceatumque corpori uxoris iunxerunt amici. Val. Max. l. 4. c. 6. de amore coniugali, ex 3. Item Poeta Comicus, Varro apud Gellium, l. 3. c. 3.III.PLAUTIUSpronomine Aulus, primus Consularium, provinciam fecit Britanniam. Tacit. Agric. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.